SERMO 282
IN NATALI MARTYRUM PERPETUAE ET FELICITATIS
De nominibus martyrum Perpetuae et Felicitatis.
1. Duarum sanctarum martyrum festum diem hodie celebramus, quae non solum eminuerunt excellentibus in passione virtutibus, verum etiam pro tanto labore pietatis mercedem suam caeterorumque sociorum propriis vocabulis signaverunt. Perpetua quippe et Felicitas nomina duarum, sed merces est omnium. Neque enim omnes martyres in certamine passionis atque confessionis ad tempus fortiter laborarent, nisi ut perpetua felicitate gauderent. Divina ergo providentia gubernante istae non solum martyres, verum etiam coniunctissimae comites, sicut factum est, esse debuerunt, ut unum suae gloriae diem signarent, communemque solemnitatem celebrandam posteris propagarent. Sicut enim exemplo gloriosissimi certaminis ut imitemur hortantur; ita suis nominibus munus inseparabile nos accepturos esse testantur. Ambae invicem teneant, invicem nectant. Alteram sine altera non speramus. Nam nec prodest perpetua, si felicitas non sit; et felicitas deserit, si perpetua non sit. Haec de vocabulis Martyrum, quibus consecratus est dies, pro tempore pauca suffecerint.
Feminae de hoste victrices.
2. Quod autem attinet ad istas quarum sunt ista vocabula, sicut audivimus, cum earum passio legeretur, sicut memoriae traditum novimus, istae tantarum virtutum atque meritorum, non solum feminae, verum etiam mulieres fuerunt. Quarum altera et mater, ut ad infirmitatem sexus impatientior adderetur affectus, ut in omnibus eas hostis attentans, tamquam non valentes dura et crudelia persecutionis onera sustinere, cessuras sibi continuo, et suas crederet mox futuras. Sed illae interioris hominis cautissimo et fortissimo robore omnes eius obtuderunt insidias, impetusque fregerunt.
Cur martyrum comitum nomina non pariter celebrantur.
3. In hoc insignis gloriae comitatu etiam viri martyres fuerunt, eodem ipso die etiam viri fortissimi passione vicerunt; nec tamen eumdem diem suis nominibus commendaverunt. Quod non ideo factum est, quia feminae viris morum dignitate praelatae sint: sed quia et muliebris infirmitas inimicum antiquum miraculo maiore devicit, et virilis virtus propter perpetuam felicitatem certavit.
No comments:
Post a Comment