SERMO 281
IN NATALI MARTYRUM PERPETUAE ET FELICITATIS
In Perpetua et Felicitate Christus invictus.
1. Refulget et praeeminet inter comites martyres et meritum et nomen Perpetuae et Felicitatis, sanctarum Dei famularum. Nam ibi est corona gloriosior, ubi sexus infirmior. Quia profecto virilis animus in feminas maius aliquid fecit, quando sub tanto pondere fragilitas feminea non defecit. Bene inhaeserant uni viro, cui virgo casta unica exhibetur Ecclesia 1. Bene, inquam, inhaeserant illi viro, a quo virtutem traxerant, qua resisterent diabolo: ut feminae prosternerent inimicum, qui per feminam prostraverat virum. Ille in eis apparuit invictus, qui pro eis factus est infirmus. Ille eas ut meteret, fortitudine implevit; qui eas seminaret, semetipsum exinanivit. Ille eas ad hos honores laudesque perduxit, qui pro eis opprobria et crimina audivit. Ille fecit feminas viriliter et fideliter mori, qui pro eis dignatus est de femina misericorditer nasci.
Perpetuae victoria de diabolo.
2. Delectat autem piam mentem tale spectaculum contueri, quale sibi beata Perpetua de se ipsa revelatum esse narravit, virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe certamine in virum perfectum etiam ipsa currebat, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 2. Merito ille vetus ac veterator inimicus, ne ullas praeteriret insidias, qui per feminam deceperat virum, quia viriliter secum agentem feminam sensit, per virum eam superare tentavit. Nec maritum supposuit, ne illa quae iam superna cogitatione habitabat in coelis, suspicionem desiderii carnis erubescendo permaneret fortior; sed patrem verbis deceptionis instruxit, ut religiosus animus, qui non molliretur voluptatis instinctu, pietatis impetu frangeretur. Ubi sancta Perpetua tanta patri moderatione respondit, ut nec praeceptum violaret, quo debetur honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior agebat inimicus. Qui undique superatus, eumdem patrem eius virga percuti fecit; ut cuius verba contempserat, saltem verbera condoleret. Ibi vero doluit illa senis parentis iniuriam; et cui non praebuit assensum, servavit affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non naturam; et eius infidelitatem, non originem suam. Maiore igitur gloria tam dilectum patrem male suadentem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine moerore non potuit. Proinde et dolor ille nihil retraxit robori fortitudinis, et aliquid addidit laudibus passionis. Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum 3.
Felicitatis partus et martyrium.
3. Felicitas vero etiam in carcere praegnans fuit. In parturiendo femineam conditionem feminea voce testata est. Non aberat Evae poena, sed aderat Mariae gratia. Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat. Denique editus est partus, immaturo mense maturus. Actum est enim divinitus, ut non suo tempore onus uteri poneretur, ne suo tempore honor martyrii differretur. Actum est, inquam, divinitus, ut indebito die fetus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita Felicitas redderetur: ne si defuisset, non solum socia martyribus, verum etiam ipsorum martyrum praemium defuisse videretur. Hoc enim erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia martyres perferunt, nisi ut perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo illae vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est significata perennitas, omnium signata solemnitas.
No comments:
Post a Comment