Wednesday, December 5, 2012

St Augustine sermo 159 A.11

http://www.augustinus.it/latino/discorsi/index.htm

159A.11
De sanctarum feminarum gloria aeterna.
11. Ita locuti sumus quasi viri festinent ad martyria et ab uxoribus impediantur: consolemur etiam infirmum sexum. Quam multae coronatae sunt et a viris non viriliter blandientibus superatae non sunt! Perpetua unde facta est perpetua, <nisi quia... perpetua? > Unde tantae felicitatis capax Felicitas, nisi quia eam temporalis non terruit infelicitas? Ergo ne etiam feminae in hac causa virorum blandimentis seducantur, attendatur ab eis Perpetua, attendatur Felicitas, et teneatur perpetua felicitas.

No comments:

Post a Comment